HISTORIA LIBRI JOSUE

Praefatio in historiam libri Josue

Liber Josue a nomine auctoris censetur, qui et Jesus dictus est. Nam Josue et Jesus idem est nomen. Cognominatus est autem a patre Jesus Nave, vel Josue Bennum, id est filius Nave, vel Nun; quod idem est. Cognominatus est autem sic, ad differentiam Jesu fili Sirach pronepotis Jesu magni sacerdotis, qui scripsit Ecclesiasticum. Et nota quod secundum Hebraeos hic incipit secundus ordo Veteris Testamenti. Qui distinguunt Vetus Testamentum in tres ordines. Primum vocant legem, secundum prophetas, tertium agiographa. In lege ponunt quinque libros Moysi; in prophetis octo Josue, Judicum, Samuel, Malachim, Isaiam, Jeremiam, Ezechielem, duodecim prophetas. In agiographis ponunt novem libros Veteris Testamenti, qui supersunt. Hi dicuntur agiographia, id est sanctorum scripta; quod nomen commune est omnibus sacrae Scripturae libris. Et quia hi novem non habuerunt eminentiam prae caeteris, secundum quam agnominarentur, communi nomine contenti sunt, sicut hoc nomen, confessor, generale est omnium sanctorum: et tamen quidam illorum, secundum eminentiam aliquam quam habent, aliis nominibus censentur, dicuntur alii apostoli, alii martyres, et hujusmodi. In hunc etiam modum ultimus ordo angelorum communi nomine omnium nuncupatur. Origenes autem secundum Graecos in primo ordine septem ponit libros, addens Pentateucho, Josue, et Judicum, et vocat ordinem illum heptateuchum, ab hepta, quod est septem, et teucos, quod est volumen. In quocunque autem ordine sit liber iste, historia non mutatur.